monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9
Hieronymus, Lucas, 8 <<<     >>> 10

Caput 9 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf17226.129bnf9389.137 vbsb6573.112 ruwb1.159uwb1.160bnf17226.132
1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia bnf9389.136 v et ut languores bsb6573.110 v curarent
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque csg51.159 duas tunicas habeatis
4 et in quamcumque domum intraveritis csg48.237 ibi manete et inde uwb68.108 v ne exeatis
5 et quicumque non receperint vos uwb1.157 exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum bnf17226.127 excutite in testimonium supra illos
6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo bsb6573.111 r audio ego talia et quaerebat videre eum
10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos bnf9389.137 r et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
13 ait autem ad illos vos date illis csg48.238 manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus uwb1.158 et emamus in omnem hanc turbam escas
14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia uwb68.109 r quinquagenos
15 et ita fecerunt et discumbere bsb6573.111 v fecerunt omnes
16 acceptis autem quinque panibus et duobus csg51.160 piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus csg48.239 sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
24 qui enim voluerit animam suam csg75.725 salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26 nam qui me erubuerit uwb68.109 v et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut csg51.161 oraret
29 et factum est dum oraret bnf9389.138 r species vultus eius altera et vestitus eius albus bsb6573.112 v refulgens
30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
32 Petrus vero et qui cum illo csg48.240 gravati erant bnf17226.130 somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
37 factum est autem in sequenti die bsb6573.113 r descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te bnf9389.138 v respice in filium meum uwb68.110 r quia unicus est mihi
39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa csg48.241 usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43 et increpavit Iesus spiritum inmundum csg51.162 et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos bsb6573.113 v in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et tibnf17226.131mebant interrogare eum de hoc verbo
46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum uwb1.161 adprehendens puerum statuit eum secus se
48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit bnf9389.139 r et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
49 respondens autem csg48.242 Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos uwb68.110 v pro vobis est
51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmabsb6573.114 rvit ut iret Hierusalem
52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
55 et conversus increpavit illoscsg51.163
56 et abierunt in aliud castellum
57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
58 uwb1.203 et ait illi Iesus vulpes foveas habent csg48.243 et volucres caeli nidos Filius autem hominis bnf9389.139 v non habet ubi caput reclinet
59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum bsb6573.114 v ire sepelire patrem meum
60 dixitque ei Iesus uwb1.162 sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei



Hieronymus, Lucas, 8 <<<     >>> 10
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik